課程名稱︰拉丁文一下
課程性質︰必修
課程教師︰彭泰迪
開課學院:文學院
開課系所︰外文系
考試日期(年月日)︰2013/5/27
考試時限(分鐘): 120分鐘
是否需發放獎勵金:是
試題 :
------------------------------------------------------
Translate the following passage from Latin to English.
------------------------------------------------------
Oratores vero Romani eloquentiam Latinam Graecae parem facere possunt; nam
Ciceronem opponam cuicumque eorum, etiam Demostheni. Horum ego virtutes puto
similes: consilium, ordinem, rationem, omnia denique quae sunt inventionis.
In eloquentia est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior, pugnat
ille acumine semper, hic pondere, curae plus in illo, in hoc plus naturae. M.
Tullius autem mihi videtur effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis,
iucunditatem Isocratis. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest?
Cui tanta iucunditas umquam fuit ut iudicem etiam gravissimum movere posset?
Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat et
fidem non advocati sed testis habere ille videatur. Non immerito igitur ab
aetatis suae hominibus regnarem in iudiciis Cicero dictus est, et posteri
tantam gloriam ei dant ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae
habeatur. Hunc igitur spectemus; hoc exem plum nobis propositum sit; ille se
profecisse sciat, qui didicit Ciceronem diliegere.
-----adapted from Quintilian 10.1.105-112
--
※ 發信站: 批踢踢實業坊(ptt.cc)
◆ From: 220.136.220.219
※ 編輯: chequemate 來自: 220.136.220.219 (06/26 23:06)